Test: AP Latin

(1) Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. (2) Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. (3) Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, (4) proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. (5) Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. (6) Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. (7) Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

1.

Who/What are the Helvetii (part 4)?

Another tribe of Gallia

A Spanish tribe

A German Tribe

A branch of the Roman Army

1/1 questions

0%

Access results and powerful study features!

Take 15 seconds to create an account.
Start now! Create your free account and get access to features like:
  • Full length diagnostic tests
  • Invite your friends
  • Access hundreds of practice tests
  • Monitor your progress over time
  • Manage your tests and results
  • Monitor the progress of your class & students
By clicking Create Account you agree that you are at least 13 years old and you agree to the Varsity Tutors LLC Terms of Use and Privacy Policy.
Learning Tools by Varsity Tutors